Latin Vulgate, Esther

Contents:
Author: Unknown

Somnium Mardochaei Narratur.

A:1 [11:2] Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis
Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis,
de tribu Beniamin:

A:2 [11:3] homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.

A:3 [11:4] Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat
Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:

A:4 [11:5] et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus,
et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:

A:5 [11:6] et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.

A:6 [11:7] Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.

A:7 [11:8] Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.

A:8 [11:9] Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.

A:9 [11:10] Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

A:10 [11:11] Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

A:11 [11:12] Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato,
cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

Contents:

Related Resources

None available for this document.

Download Options


Title: Latin Vulgate, Esther

Select an option:

*Note: A download may not start for up to 60 seconds.

Email Options


Title: Latin Vulgate, Esther

Select an option:

Email addres:

*Note: It may take up to 60 seconds for for the email to be generated.

Chicago: Unknown, "Somnium Mardochaei Narratur.," Latin Vulgate, Esther in Latin Vulgate, Esther Original Sources, accessed April 19, 2024, http://www.originalsources.com/Document.aspx?DocID=KDVTUC4PK9QBZY8.

MLA: Unknown. "Somnium Mardochaei Narratur." Latin Vulgate, Esther, in Latin Vulgate, Esther, Original Sources. 19 Apr. 2024. http://www.originalsources.com/Document.aspx?DocID=KDVTUC4PK9QBZY8.

Harvard: Unknown, 'Somnium Mardochaei Narratur.' in Latin Vulgate, Esther. cited in , Latin Vulgate, Esther. Original Sources, retrieved 19 April 2024, from http://www.originalsources.com/Document.aspx?DocID=KDVTUC4PK9QBZY8.