Sexti Properti Carmina

Contents:
Author: Sextus Propertius

VI

NON ego nunc Hadriae uereor mare noscere tecum
Tulle, neque Aegaeo ducere uela salo,
cum quo Rhipaeos possim conscendere montis
ulterius domos uadere Memnonias;
sed me complexae remorantur uerba puellae,
mutatoque graues saepe colore preces.
illa mihi totis argutat noctibus ignis,
et queritur nullos esse relicta deos;
illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,
quae solet irato tristis amica uiro.
his ego non horam possum durare querelis:
a pereat, si quis lentus amare potest!
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
atque Asiae ueteres cernere diuitias,
ut mihi deducta faciat conuicia puppi
Cynthia et insanis ora notet manibus,
osculaque opposito dicat sibi debita uento,
et nihil infido durius esse uiro?
tu patrui meritas conare anteire securis,
et uetera oblitis iura refer sociis.
nam tua non aetas umquam cessauit amori,
semper et armatae cura fuit patriae;
et tibi non umquam nostros puer iste labores
afferat et lacrimis omnia nota meis!
me sine, quem semper uoluit fortuna iacere,
hanc animam extremae reddere nequitiae.
multi longinquo periere in amore libenter,
in quorum numero me quoque terra tegat.
non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
hanc me militiam fata subire uolunt.
at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor;
seu pedibus terras seu pontum carpere remis
ibis, et accepti pars eris imperii:
tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora,
uiuere me duro sidere certus eris.

Contents:

Related Resources

None available for this document.

Download Options


Title: Sexti Properti Carmina

Select an option:

*Note: A download may not start for up to 60 seconds.

Email Options


Title: Sexti Properti Carmina

Select an option:

Email addres:

*Note: It may take up to 60 seconds for for the email to be generated.

Chicago: Sextus Propertius, "VI," Sexti Properti Carmina in Sexti Properti Carmina Original Sources, accessed December 11, 2023, http://www.originalsources.com/Document.aspx?DocID=48MSMWL6DHB4VR7.

MLA: Propertius, Sextus. "VI." Sexti Properti Carmina, in Sexti Properti Carmina, Original Sources. 11 Dec. 2023. http://www.originalsources.com/Document.aspx?DocID=48MSMWL6DHB4VR7.

Harvard: Propertius, S, 'VI' in Sexti Properti Carmina. cited in , Sexti Properti Carmina. Original Sources, retrieved 11 December 2023, from http://www.originalsources.com/Document.aspx?DocID=48MSMWL6DHB4VR7.