XVIII

HAEC certe deserta loca et taciturna querenti,
et uacuum Zephyri possidet aura nemus.
hic licet occultos proferre impune dolores,
si modo sola queant saxa tenere fidem.
unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
qui modo felices inter numerabar amantis,
nunc in amore tuo cogor habere notam.
quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant
an noua tristitiae causa puella tuae?
sic mihi te referas, leuis, ut non altera nostro
limine formosos intulit ulla pedes.
quamuis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
non ita saeua tamen uenerit ira mea ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
lumina deiectis turpia sint lacrimis.
an quia parua damus mutato signa colore?
et non ulla meo clamat in ore fides?
uos eritis testes, si quos habet arbor amores,
fagus et Arcadio pinus amica deo.
a quotiens teneras resonant mea uerba sub umbras,
scribitur et uestris Cynthia corticibus!
an tua quod peperit nobis iniuria curas,
quae solum tacitis cognita sunt foribus?
omnia consueui timidus perferre superbae
iussa neque arguto facta dolore queri.
pro quo diuini fontes et frigida rupes
et datur inculto tramite dura quies;
et quodcumque meae possunt narrare querelae,
cogor ad argutas dicere solus auis.
sed qualiscum es resonent mihi `Cynthia’ siluae,
nec deserta tuo nomine saxa uacent.