Somnium Mardochaei Explicatur.

F:1 [10:4] Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.

F:2 [10:5] Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.

F:3 [10:6] Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.

F:4 [10:7] Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

F:5 [10:8] Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum.

F:6 [10:9] Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis,
et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:

F:7 [10:10] et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.

F:8 [10:11] Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:

F:9 [10:12] et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.

F:10 [10:13] Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi
Israel.